- PERIPHANA
- PERIPHANAGraece περιφανῆ et ἐκφανῆ, simulacra dicebantur, in caelatura, quaetota et apparentia ex omni parte eminebant; quemadmodum πρόςτυπα vocabantur, cum velut affixae imagines unum tantum latus ostenderent: quorum hoc Galli appellant en bosse, illud en relief. Athenaeus l. 8. Οὗτοι δ᾿ εἶχον ἄνωθεν καθήμενα πἑριφανῆ τετορευμένα ζῶα, καὶ εν τῷ τραχήλῳ καὶ εν ταῖς γάςτραις πρόςτυπα ἐπιμελῶς πεπονημένα. Hi vero (crateres) habebant in superiore parte animalia sic caelata, ut tota conspicua apparerent: in collo autem et ventre craterum prosiypa adhaerebant, dimidiâ tantum sui parte expressa. Sic idem alibi τὰ περιφαν τοῖς προστύποις opponit: Talis erat caper in vase illo nobilitato Veter. carminibus;Stat caper in phiala docti Myos, anne Myronis.Ubi in phiala caper expressus erat pro emblemate, verum ita, ut integer et περιφανης appareret, non πρόςτυπος. Aliter ἔκτυπα quoque istusmodi simulacra dicta sunt. Quae simulacra, seu signa aut sigilla, item Emblemata, ut Cicero vocat, plerumque poculis immittebantur ac illigabantur, sicque de poculis ac vasis revelli poterant et aliis rursus illigari. Actione VII. in Verr. Apposuit patellam in qua sigilla erant egregia. Et paulo post, Sigillis avulsis reliquum argentum sine avaritia reddidit. Uti crustae, quam vocem idem de prostypis, quibus operiebantur, adhibet, et ipsae exemptiles erant. Ibidem, Quae probârant, iis crustae aut emblemata detrabuntur. Sic Haluntini excussis deliciis, cum argento puro, domum revertuntur. E' quibus videmus, vascula pura sigillis vel emblematis aliunde revulsis plerumque decorari consuevisse, etc. Div ersa autem artificia eorum, qui vasa pura faciebant et eorum qui signa huiusmodi ac sigilla, vasculis aureis argenteisque includenda, caelabant: illi Vascularii, hi Caelatores dicti, item Toreutae, vide hîc passim. Porro, quemadmodum aureae caelaturae in vasis argenteis saepe collocabantur, sic argentea emblemata ac sigilla aureis scyphis non raro includebantur; quorum hoc factitâsse Verrem dicit Cicero, de illo habes Senecae locum etc. Vide Salmas. ad Solin. p. 1046.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.